Mosaico decorativo

1. intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem

1. Intendens autem concilium Paulus ait: “Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem”.

2. princeps autem sacerdotum Ananias præcepit adstantibus sibi percutere os ejus

2. Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi percutere os eius.

3. tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens judicas me secundum legem et contra legem jubes me percuti

3. Tunc Paulus ad eum dixit: “Percutiet te Deus, paries dealbate! Et tu sedes iudicans me secundum legem et contra legem iubes me percuti?”.

4. et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis

4. Et, qui astabant, dixerunt: “Summum sacerdotem Dei maledicis?”.

5. dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices

5. Dixit autem Paulus: “Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum; scriptum est enim: “Principem populi tui non maledices””.

6. sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducæorum et altera Pharisæorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisæus sum filius Pharisæorum de spe et resurrectione mortuorum ego judicor

6. Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum, exclamabat in concilio: “Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum; de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor”.

7. et cum hæc dixisset facta est dissensio inter Pharisæos et Sadducæos et soluta est multitudo

7. Et cum haec diceret, facta est dissensio inter pharisaeos et sadducaeos; et divisa est multitudo.

8. Sadducæi enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisæi autem utrumque confitentur

8. Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum; pharisaei autem utrumque confitentur.

9. factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisæorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus

9. Factus est autem clamor magnus; et surgentes scribae quidam partis pharisaeorum pugnabant dicentes: “Nihil mali invenimus in homine isto: quod si spiritus locutus est ei aut angelus”;

10. et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis jussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra

10. et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, iussit milites descendere, ut raperent eum de medio eorum ac deducerent in castra.

11. sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romæ testificari

11. Sequenti autem nocte, assistens ei Dominus ait: “Constans esto! Sicut enim testificatus es, quae sunt de me, in Ierusalem, sic te oportet et Romae testificari”.

12. facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum

12. Facta autem die, faciebant concursum Iudaei et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros, donec occiderent Paulum.

13. erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem fecerant

13. Erant autem plus quam quadraginta, qui hanc coniurationem fecerant;

14. qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum

14. qui accedentes ad principes sacerdotum et seniores dixerunt: “Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.

15. nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum

15. Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo; nos vero, priusquam appropiet, parati sumus interficere illum”.

16. quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo

16. Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo.

17. vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi

17. Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait: “Adulescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi”.

18. et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi

18. Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum et ait: “Vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi”.

19. adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi

19. Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum et interrogabat: “Quid est, quod habes indicare mihi?”.

20. ille autem dixit Judæis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo

20. Ille autem dixit: “Iudaei constituerunt rogare te, ut crastina die Paulum producas in concilium, quasi aliquid certius inquisiturum sit de illo.

21. tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum

21. Tu ergo ne credideris illis; insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta, qui se devoverunt non manducare neque bibere, donec interficiant eum; et nunc parati sunt exspectantes promissum tuum”.

22. tribunus igitur dimisit adulescentem præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset

22. Tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens, ne cui eloqueretur quoniam “haec nota mihi fecisti”.

23. et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis

23. Et vocatis duobus centurionibus, dixit: “Parate milites ducentos, ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta et lancearios ducentos, a tertia hora noctis,

24. et jumenta præparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem præsidem

24. et iumenta praeparate”, ut imponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem,

25. []

25. scribens epistulam habentem formam hanc:

26. scribens epistulam continentem hæc Claudius Lysias optimo præsidi Felici salutem

26. “Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem.

27. virum hunc conprehensum a Judæis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est

27. Virum hunc comprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est.

28. volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorum

28. Volensque scire causam, propter quam accusabant illum, deduxi in concilium eorum;

29. quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen

29. quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen.

30. et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te

30. Et cum mihi perlatum esset de insidiis, quae in virum pararentur, confestim misi ad te denuntians et accusatoribus, ut dicant adversum eum apud te”.

31. milites ergo secundum præceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem

31. Milites ergo, secundum praeceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem;

32. et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad castra

32. et postera die, dimissis equitibus, ut abirent cum eo, reversi sunt ad castra.

33. qui cum venissent Cæsaream et tradidissent epistulam præsidi statuerunt ante illum et Paulum

33. Qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi, statuerunt ante illum et Paulum.

34. cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset et cognoscens quia de Cilicia

34. Cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia:

35. audiam te inquit cum et accusatores tui venerint jussitque in prætorio Herodis custodiri eum

35. “Audiam te, inquit, cum et accusatores tui venerint”; iussitque in praetorio Herodis custodiri eum.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.