Mosaico decorativo

1. mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi

1. Una donna, moglie di uno dei profeti, gridò a Eliseo: «Mio marito, tuo servo, è morto; tu sai che il tuo servo temeva il Signore. Ora è venuto il suo creditore per prendersi come schiavi i due miei figli».

2. cui dixit Heliseus quid vis ut faciam tibi dic mihi quid habes in domo tua at illa respondit non habeo ancilla tua quicquam in domo mea nisi parum olei quo unguear

2. Eliseo le disse: «Che posso fare io per te? Dimmi che cosa hai in casa». Quella rispose: «In casa la tua serva non ha altro che un orcio di olio».

3. cui ait vade pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca

3. Le disse: «Su, chiedi in prestito vasi da tutti i tuoi vicini, vasi vuoti, nel numero maggiore possibile.

4. et ingredere et claude ostium cum intrinsecus fueris tu et filii tui et mitte inde in omnia vasa hæc et cum plena fuerint tolles

4. Poi entra in casa e chiudi la porta dietro a te e ai tuoi figli; versa olio in tutti quei vasi; i pieni mettili da parte».

5. ivit itaque mulier et clusit ostium super se et super filios suos illi offerebant vasa et illa infundebat

5. Si allontanò da lui e chiuse la porta dietro a sé e ai suoi figli; questi porgevano ed essa versava.

6. cumque plena fuissent vasa dixit ad filium suum adfer mihi adhuc vas et ille respondit non habeo stetitque oleum

6. Quando i vasi furono pieni, disse a un figlio: «Porgimi ancora un vaso». Le rispose: «Non ce ne sono più». L'olio cessò.

7. venit autem illa et indicavit homini Dei et ille vade inquit vende oleum et redde creditori tuo tu autem et filii tui vivite de reliquo

7. Essa andò a riferire la cosa all'uomo di Dio, che le disse: «Và, vendi l'olio e accontenta i tuoi creditori; tu e i tuoi figli vivete con quanto ne resterà».

8. facta est autem quædam dies et transiebat Heliseus per Sunam erat autem ibi mulier magna quæ tenuit eum ut comederet panem cumque frequenter inde transiret devertebat ad eam ut comederet panem

8. Un giorno Eliseo passava per Sunem, ove c'era una donna facoltosa, che l'invitò con insistenza a tavola. In seguito, tutte le volte che passava, si fermava a mangiare da lei.

9. quæ dixit ad virum suum animadverto quod vir Dei sanctus est iste qui transit per nos frequenter

9. Essa disse al marito: «Io so che è un uomo di Dio, un santo, colui che passa sempre da noi.

10. faciamus ergo cenaculum parvum et ponamus ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum ut cum venerit ad nos maneat ibi

10. Prepariamogli una piccola camera al piano di sopra, in muratura, mettiamoci un letto, un tavolo, una sedia e una lampada, sì che, venendo da noi, vi si possa ritirare».

11. facta est igitur dies quædam et veniens devertit in cenaculum et requievit ibi

11. Recatosi egli un giorno là, si ritirò nella camera e vi si coricò.

12. dixitque ad Giezi puerum suum voca Sunamitin istam qui cum vocasset eam et illa stetisset coram eo

12. Egli disse a Ghecazi suo servo: «Chiama questa Sunammita». La chiamò ed essa si presentò a lui.

13. dixit ad puerum loquere ad eam ecce sedule in omnibus ministrasti nobis quid vis ut faciam tibi numquid habes negotium et vis ut loquar regi sive principi militiæ quæ respondit in medio populi mei habito

13. Eliseo disse al suo servo: «Dille tu: Ecco hai avuto per noi tutta questa premura; che cosa possiamo fare per te? C'è forse bisogno di intervenire in tuo favore presso il re oppure presso il capo dell'esercito?». Essa rispose: «Io sto in mezzo al mio popolo».

14. et ait quid ergo vult ut faciam ei dixitque Giezi ne quæras filium enim non habet et vir ejus senex est

14. Eliseo replicò: «Che cosa si può fare per lei?». Ghecazi disse: «Purtroppo essa non ha figli e suo marito è vecchio».

15. præcepit itaque ut vocaret eam quæ cum vocata fuisset et stetisset ad ostium

15. Eliseo disse: «Chiamala!». La chiamò; essa si fermò sulla porta.

16. dixit ad eam in tempore isto et in hac eadem hora si vita comes fuerit habebis in utero filium at illa respondit noli quæso domine mi vir Dei noli mentiri ancillæ tuæ

16. Allora disse: «L'anno prossimo, in questa stessa stagione, tu terrai in braccio un figlio». Essa rispose: «No, mio signore, uomo di Dio, non mentire con la tua serva».

17. et concepit mulier et peperit filium in tempore et in hora eadem quam dixerat Heliseus

17. Ora la donna rimase incinta e partorì un figlio, proprio alla data indicata da Eliseo.

18. crevit autem puer et cum esset quædam dies et egressus isset ad patrem suum ad messores

18. Il bambino crebbe e un giorno uscì per andare dal padre fra i mietitori.

19. ait patri suo caput meum caput meum at ille dixit puero tolle et duc eum ad matrem suam

19. Egli disse al padre: «La mia testa, la mia testa!». Il padre ordinò a un servo: «Portalo dalla mamma».

20. qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem et mortuus est

20. Questi lo prese e lo portò da sua madre. Il bambino stette sulle ginocchia di costei fino a mezzogiorno, poi morì.

21. ascendit autem et conlocavit eum super lectulum hominis Dei et clusit ostium et egressa

21. Essa salì a stenderlo sul letto dell'uomo di Dio; chiuse la porta e uscì.

22. vocavit virum suum et ait mitte mecum obsecro unum de pueris et asinam ut excurram usque ad hominem Dei et revertar

22. Chiamò il marito e gli disse: «Su, mandami uno dei servi e un'asina; voglio correre dall'uomo di Dio; tornerò subito».

23. qui ait illi quam ob causam vadis ad eum hodie non sunt kalendæ neque sabbatum quæ respondit vale

23. Quegli domandò: «Perché vuoi andare oggi? Non è il novilunio né sabato». Ma essa rispose: «Addio».

24. stravitque asinam et præcepit puero mina et propera ne mihi moram facias in eundo et hoc age quod præcipio tibi

24. Fece sellare l'asina e disse al proprio servo: «Conducimi, cammina, non fermarmi durante il tragitto, a meno che non te l'ordini io».

25. profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli cumque vidisset eam vir Dei de contra ait ad Giezi puerum suum ecce Sunamitis illa

25. Si incamminò; giunse dall'uomo di Dio sul monte Carmelo. Quando l'uomo di Dio la vide da lontano, disse a Ghecazi suo servo: «Ecco la Sunammita!

26. vade ergo in occursum ejus et dic ei rectene agitur circa te et circa virum tuum et circa filium tuum quæ respondit recte

26. Su, corrile incontro e domandale: Stai bene? Tuo marito sta bene? E tuo figlio sta bene?». Quella rispose: «Bene!».

27. cumque venisset ad virum Dei in monte adprehendit pedes ejus et accessit Giezi ut amoveret eam et ait homo Dei dimitte illam anima enim ejus in amaritudine est et Dominus celavit me et non indicavit mihi

27. Giunta presso l'uomo di Dio sul monte, gli afferrò le ginocchia. Ghecazi si avvicinò per tirarla indietro, ma l'uomo di Dio disse: «Lasciala stare, perché la sua anima è amareggiata e il Signore me ne ha nascosto il motivo; non me l'ha rivelato».

28. quæ dixit illi numquid petivi filium a domino meo numquid non dixi tibi ne inludas me

28. Essa disse: «Avevo forse domandato io un figlio al mio signore? Non ti dissi forse: Non mi ingannare?».

29. et ille ait ad Giezi accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade si occurrerit tibi homo non salutes eum et si salutaverit te quispiam non respondeas illi et pones baculum meum super faciem pueri

29. Eliseo disse a Ghecazi: «Cingi i tuoi fianchi, prendi il mio bastone e parti. Se incontrerai qualcuno, non salutarlo; se qualcuno ti saluta, non rispondergli. Metterai il mio bastone sulla faccia del ragazzo».

30. porro mater pueri ait vivit Dominus et vivit anima tua non dimittam te surrexit ergo et secutus est eam

30. La madre del ragazzo disse: «Per la vita del Signore e per la tua vita, non ti lascerò». Allora quegli si alzò e la seguì.

31. Giezi autem præcesserat eos et posuerat baculum super faciem pueri et non erat vox neque sensus reversusque est in occursum ejus et nuntiavit ei dicens non surrexit puer

31. Ghecazi li aveva preceduti; aveva posto il bastone sulla faccia del ragazzo, ma non c'era stato un gemito né altro segno di vita. Egli tornò verso Eliseo e gli riferì: «Il ragazzo non si è svegliato».

32. ingressus est ergo Heliseus domum et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus

32. Eliseo entrò in casa. Il ragazzo era morto, steso sul letto.

33. ingressusque clusit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum

33. Egli entrò, chiuse la porta dietro a loro due e pregò il Signore.

34. et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum super os ejus et oculos suos super oculos ejus et manus suas super manus ejus et incurvavit se super eum et calefacta est caro pueri

34. Quindi salì, si distese sul ragazzo; pose la bocca sulla bocca di lui, gli occhi sugli occhi di lui, le mani nelle mani di lui e si curvò su di lui. Il corpo del bambino riprese calore.

35. at ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum et oscitavit puer septies aperuitque oculos

35. Quindi si alzò e girò qua e là per la casa; tornò a curvarsi su di lui; il ragazzo starnutì sette volte, poi aprì gli occhi.

36. et ille vocavit Giezi et dixit ei voca Sunamitin hanc quæ vocata ingressa est ad eum qui ait tolle filium tuum

36. Eliseo chiamò Ghecazi e gli disse: «Chiama questa Sunammita!». La chiamò e, quando essa gli giunse vicino, le disse: «Prendi tuo figlio!».

37. venit illa et corruit ad pedes ejus et adoravit super terram tulitque filium suum et egressa est

37. Quella entrò, cadde ai piedi di lui, gli si prostrò davanti, prese il figlio e uscì.

38. et Heliseus reversus est in Galgala erat autem fames in terra et filii prophetarum habitabant coram eo dixitque uni de pueris suis pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum

38. Eliseo tornò in Gàlgala. Nella regione imperversava la carestia. Mentre i figli dei profeti stavano seduti davanti a lui, egli disse al suo servo: «Metti la pentola grande e cuoci una minestra per i figli dei profeti».

39. et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocyntidas agri et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti nesciebat enim quid esset

39. Uno di essi andò in campagna per cogliere erbe selvatiche e trovò una specie di vite selvatica: da essa colse zucche agresti e se ne riempì il mantello. Ritornò e gettò i frutti a pezzi nella pentola della minestra, non sapendo cosa fossero.

40. infuderunt ergo sociis ut comederent cumque gustassent de coctione exclamaverunt dicentes mors in olla vir Dei et non potuerunt comedere

40. Si versò da mangiare agli uomini, che appena assaggiata la minestra gridarono: «Nella pentola c'è la morte, uomo di Dio!». Non ne potevano mangiare.

41. at ille adferte inquit farinam et misit in ollam et ait infunde turbæ et comedat et non fuit amplius quicquam amaritudinis in olla

41. Allora Eliseo ordinò: «Portatemi della farina». Versatala nella pentola, disse: «Danne da mangiare alla gente». Non c'era più nulla di cattivo nella pentola.

42. vir autem quidam venit de Balsalisa deferens viro Dei panes primitiarum et viginti panes hordiacios et frumentum novum in pera sua at ille dixit da populo ut comedat

42. Da Baal-Salisa venne un individuo, che offrì primizie all'uomo di Dio, venti pani d'orzo e farro che aveva nella bisaccia. Eliseo disse: «Dallo da mangiare alla gente».

43. responditque ei minister ejus quantum est hoc ut adponam coram centum viris rursum ille da ait populo ut comedat hæc enim dicit Dominus comedent et supererit

43. Ma colui che serviva disse: «Come posso mettere questo davanti a cento persone?». Quegli replicò: «Dallo da mangiare alla gente. Poiché così dice il Signore: Ne mangeranno e ne avanzerà anche».

44. posuit itaque coram eis qui comederunt et superfuit juxta verbum Domini

44. Lo pose davanti a quelli, che mangiarono, e ne avanzò, secondo la parola del Signore.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.