pronađen 46 Rezultati za: voluerit

  • atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret præcepit autem Booz pueris suis dicens etiam si vobiscum metere voluerit ne prohibeatis eam (Liber Ruth 2, 15)

  • quiesce hac nocte et facto mane si te voluerit propinquitatis jure retinere bene res acta est sin autem ille noluerit ego te absque ulla dubitatione suscipiam vivit Dominus dormi usque mane (Liber Ruth 3, 13)

  • forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit loco et cum ceciderit unus quilibet in principio audiet quicumque audierit et dicet facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom (Liber II Samuelis 17, 9)

  • et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno lanceato igneque succensæ conburentur usque ad nihilum (Liber II Samuelis 23, 7)

  • ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino (Liber I Paralipomenon 29, 5)

  • et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis et populus offerre voluerit et de sacerdotibus qui sponte obtulerint domui Dei sui quæ est in Hierusalem (Liber Esdrae 7, 16)

  • et primus de regis principibus ac tyrannis teneat equum ejus et per plateam civitatis incedens clamet ac dicat sic honorabitur quemcumque rex voluerit honorare (Liber Esther 6, 9)

  • tulit itaque Aman stolam et equum indutumque Mardocheum in platea civitatis et inpositum equo præcedebat atque clamabat hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare (Liber Esther 6, 11)

  • si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille (Liber Iob 9, 3)

  • ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem ejus et anima ejus quodcumque voluerit hoc facit (Liber Iob 23, 13)

  • si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum (Liber Iob 36, 29)

  • sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud (Liber Proverbiorum 21, 1)


“Há duas razões principais para se orar com muita satisfação: primeiro para render a Deus a honra e a glória que Lhe são devidas. Segundo, para falar com São Padre Pio de Pietrelcina