pronađen 50 Rezultati za: virga
non est his similis pars Jacob qui enim formavit omnia ipse est et Israël virga hereditatis ejus Dominus exercituum nomen illi (Liber Ieremiae 10, 16)
consolamini eum omnes qui estis in circuitu ejus et universi qui scitis nomen ejus dicite quomodo confracta est virga fortis baculus gloriosus (Liber Ieremiae 48, 17)
ALEPH ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus (Lamentationes 3, 1)
ecce dies ecce venit egressa est contractio floruit virga germinavit superbia (Prophetia Ezechielis 7, 10)
iniquitas surrexit in virga impietatis non ex eis et non ex populo neque ex sonitu eorum et non erit requies in eis (Prophetia Ezechielis 7, 11)
et egressus est ignis de virga ramorum ejus qui fructum ejus comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum dominantium planctus est et erit in planctum (Prophetia Ezechielis 19, 14)
nunc vastaberis filia latronis obsidionem posuerunt super nos in virga percutient maxillam judicis Israël (Prophetia Michaeae 5, 1)
pasce populum tuum in virga tua gregem hereditatis tuæ habitantes solos in saltu in medio Carmeli pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos (Prophetia Michaeae 7, 14)
quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis (Epistula I ad Corinthios 4, 21)
ad Filium autem thronus tuus Deus in sæculum sæculi et virga æquitatis virga regni tui (Epistula ad Hebraeos 1, 8)
aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quæ fronduerat et tabulæ testamenti (Epistula ad Hebraeos 9, 4)
et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli confringentur (Apocalypsis Ioannis 2, 27)