pronađen 929 Rezultati za: verbum Dei Spiritus Sanctus

  • cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quæ data est mihi in vos ut impleam verbum Dei (Epistula ad Colossenses 1, 25)

  • verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo (Epistula ad Colossenses 3, 16)

  • et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 6)

  • ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 13)

  • ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 23)

  • nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 12)

  • Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis dæmoniorum (Epistula I ad Timotheum 4, 1)

  • sanctificatur enim per verbum Dei et orationem (Epistula I ad Timotheum 4, 5)

  • in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum (Epistula II ad Timotheum 2, 9)

  • sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis (Epistula II ad Timotheum 2, 15)

  • prædica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina (Epistula II ad Timotheum 4, 2)

  • manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione quæ credita est mihi secundum præceptum salvatoris nostri Dei (Epistula ad Titum 1, 3)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina