pronađen 103 Rezultati za: uxores
ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit (Evangelium secundum Matthaeum 19, 8)
edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Nœ in arcam et venit diluvium et perdidit omnes (Evangelium secundum Lucam 17, 27)
illi autem qui digni habebuntur sæculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores (Evangelium secundum Lucam 20, 35)
hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint (Epistula I ad Corinthios 7, 29)
viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea (Epistula ad Ephesios 5, 25)
ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit (Epistula ad Ephesios 5, 28)
viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas (Epistula ad Colossenses 3, 19)