pronađen 1032 Rezultati za: uri
quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis (Epistula ad Romanos 1, 2)
secundum duritiam autem tuam et inpænitens cor thesaurizas tibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei (Epistula ad Romanos 2, 5)
sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ qui est forma futuri (Epistula ad Romanos 5, 14)
scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc (Epistula ad Romanos 8, 22)
sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput ejus (Epistula ad Romanos 12, 20)
propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos (Epistula ad Romanos 15, 22)
sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quæ præparavit Deus his qui diligunt illum (Epistula I ad Corinthios 2, 9)
usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis cædimur et instabiles sumus (Epistula I ad Corinthios 4, 11)
jam quidem omnino delictum est in vobis quod judicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini (Epistula I ad Corinthios 6, 7)
sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus (Epistula I ad Corinthios 6, 8)
quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri (Epistula I ad Corinthios 7, 9)
sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto (Epistula I ad Corinthios 10, 5)