pronađen 254 Rezultati za: unus

  • et dixit unus quispiam de Israël num vidisti virum hunc qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël (Liber I Samuelis 17, 25)

  • nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus erit igitur et Philistheus hic incircumcisus quasi unus ex eis quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis (Liber I Samuelis 17, 36)

  • et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in civitate unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos ob hanc causam non venit ad mensam regis (Liber I Samuelis 20, 29)

  • evadens autem unus filius Ahimelech filii Achitob cujus nomen erat Abiathar fugit ad David (Liber I Samuelis 22, 20)

  • Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris dicens ecce misit David nuntios de deserto ut benedicerent domino nostro et aversus est eos (Liber I Samuelis 25, 14)

  • et ait David ad Abner numquid non vir tu es et quis alius similis tui in Israël quare ergo non custodisti dominum tuum regem ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum (Liber I Samuelis 26, 15)

  • et respondens David ait ecce hasta regis transeat unus de pueris et tollat eam (Liber I Samuelis 26, 22)

  • erant autem ibi tres filii Sarviæ Joab et Abisai et Asaël porro Asaël cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis quæ morantur in silvis (Liber II Samuelis 2, 18)

  • reversusque est et David ut benediceret domui suæ et egressa Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus fuit hodie rex Israël discoperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris (Liber II Samuelis 6, 20)

  • dixitque Siba ad regem sicut jussisti domine mi rex servo tuo sic faciet servus tuus et Mifiboseth comedet super mensam tuam quasi unus de filiis regis (Liber II Samuelis 9, 11)

  • misit ergo Dominus Nathan ad David qui cum venisset ad eum dixit ei duo viri erant in civitate una unus dives et alter pauper (Liber II Samuelis 12, 1)

  • et ego enim ferre non potero obprobrium meum et tu eris quasi unus de insipientibus in Israël quin potius loquere ad regem et non negabit me tibi (Liber II Samuelis 13, 13)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina