pronađen 248 Rezultati za: ultra

  • et judicabit inter populos multos et corripiet gentes fortes usque in longinquum et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in ligones non sumet gens adversus gentem gladium et non discent ultra belligerare (Prophetia Michaeae 4, 3)

  • quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in æternum et ultra (Prophetia Michaeae 4, 5)

  • et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui et non adorabis ultra opera manuum tuarum (Prophetia Michaeae 5, 12)

  • quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuæ non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est (Prophetia Michaeae 7, 18)

  • hæc dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra (Prophetia Nahum 1, 12)

  • ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Juda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit (Prophetia Nahum 1, 15)

  • ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et succendam usque ad fumum quadrigas ejus et leunculos tuos comedet gladius et exterminabo de terra prædam tuam et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum (Prophetia Nahum 2, 13)

  • ultra flumina Æthiopiæ inde supplices mei filii dispersorum meorum deferent munus mihi (Prophetia Sophoniae 3, 10)

  • abstulit Dominus judicium tuum avertit inimicos tuos rex Israël Dominus in medio tui non timebis malum ultra (Prophetia Sophoniae 3, 15)

  • nugas qui a lege recesserant congregabo quia ex te erant ut non ultra habeas super eis obprobrium (Prophetia Sophoniae 3, 18)

  • et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis (Prophetia Zachariae 9, 8)

  • et ego non parcam ultra super habitantes terram dicit Dominus ecce ego tradam homines unumquemque in manu proximi sui et in manu regis sui et concident terram et non eruam de manu eorum (Prophetia Zachariae 11, 6)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina