pronađen 31 Rezultati za: turmas

  • ad quos rex ait quod vobis rectum videtur hoc faciam stetit ergo rex juxta portam egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni (Liber II Samuelis 18, 4)

  • filii autem Israël secundum numerum suum principes familiarum tribuni et centuriones et præfecti qui ministrabant regi juxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno viginti quattuor milibus singuli præerant (Liber I Paralipomenon 27, 1)

  • fecerunt igitur Levitæ et universus Juda juxta omnia quæ præceperat Jojadæ pontifex et adsumpserunt singuli viros qui sub se erant et veniebant per ordinem sabbati cum his qui jam impleverant sabbatum et egressuri erant siquidem Jojadæ pontifex non dimiserat abire turmas quæ sibi per singulas ebdomadas succedere consueverant (Liber II Paralipomenon 23, 8)

  • Ezechias vero constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam Levitarum ad holocausta et pacifica ut ministrarent et confiterentur canerentque in portis castrorum Domini (Liber II Paralipomenon 31, 2)

  • sacerdotibus per familias et Levitis a vicesimo anno et supra per ordines et turmas suas (Liber II Paralipomenon 31, 17)

  • sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi (Liber Iob 1, 17)

  • regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas (Liber Proverbiorum 30, 27)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina