pronađen 1220 Rezultati za: suo
mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum (Actus Apostolorum 28, 30)
quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis (Epistula ad Romanos 1, 2)
de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem (Epistula ad Romanos 1, 3)
qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit (Epistula ad Romanos 8, 32)
tu quis es qui judices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum (Epistula ad Romanos 14, 4)
nam alius judicat diem plus inter diem alius judicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet (Epistula ad Romanos 14, 5)
unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad ædificationem (Epistula ad Romanos 15, 2)
hujusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium (Epistula ad Romanos 16, 18)
quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat (Epistula I ad Corinthios 7, 11)
nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suæ voluntatis et hoc judicavit in corde suo servare virginem suam bene facit (Epistula I ad Corinthios 7, 37)
si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia (Epistula I ad Corinthios 14, 35)
unusquisque autem in suo ordine primitiæ Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu ejus (Epistula I ad Corinthios 15, 23)