pronađen 224 Rezultati za: sine amore

  • videbat enim sine regali providentia inpossibile esse pacem rebus dari nec Simonem posse cessare ab stultitia sua (Liber II Maccabaeorum 4, 6)

  • elatus autem ira arbitrabatur se iniuriam illorum qui se fugaverant posse in Judæos retorquere ideoque jussit agitari currum sine intermissione agens iter cælesti eum judicio perurguente quod ita superbe locutus est venturum se Hierosolymam et congeriem sepulchri Judæorum eam facturum (Liber II Maccabaeorum 9, 4)

  • patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam (Liber II Maccabaeorum 11, 23)

  • Macchabeus autem invocato magno mundi principe qui sine arietibus et machinis temporibus Jesu præcipitavit Hiericho inruit ferociter muris (Liber II Maccabaeorum 12, 15)

  • atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum erat delictum obliteraretur at vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato sub oculis videntes quæ facta sint pro peccato eorum qui prostrati sunt (Liber II Maccabaeorum 12, 42)

  • cerva carissima et gratissimus hinulus ubera ejus inebrient te omni tempore in amore illius delectare jugiter (Liber Proverbiorum 5, 19)

  • cui væ cujus patri væ cui rixæ cui foveæ cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum (Liber Proverbiorum 23, 29)

  • omnia hæc tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt justi atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit (Liber Ecclesiastes 9, 1)

  • fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo (Canticum Canticorum 2, 5)

  • adiuro vos filiæ Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo (Canticum Canticorum 5, 8)

  • sanctus enim spiritus disciplinæ effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate (Liber Sapientiae 1, 5)

  • sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt (Liber Sapientiae 3, 11)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina