pronađen 1424 Rezultati za: sicut
quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis (Epistula ad Hebraeos 6, 19)
qui exemplari et umbræ deserviunt cælestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte (Epistula ad Hebraeos 8, 5)
non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem (Epistula ad Hebraeos 10, 25)
propter quod et ab uno orti sunt et hæc emortuo tamquam sidera cæli in multitudinem et sicut harena quæ est ad oram maris innumerabilis (Epistula ad Hebraeos 11, 12)
dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos fæni transibit (Epistula Iacobi 1, 10)
si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis (Epistula Iacobi 2, 8)
sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari (Epistula Iacobi 2, 12)
sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est (Epistula Iacobi 2, 26)
aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus (Epistula Iacobi 5, 3)
sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem (Epistula I Petri 2, 2)
quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem sed sicut servi Dei (Epistula I Petri 2, 16)
eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum (Epistula I Petri 2, 25)