pronađen 65 Rezultati za: servorum

  • misit autem ei Hiram per manum servorum suorum naves et nautas gnaros maris et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et adtulerunt ad regem Salomonem (Liber II Paralipomenon 8, 18)

  • necnon cibaria mensæ ejus et habitacula servorum et officia ministrorum ejus et vestimenta eorum pincernas quoque et vestes eorum et victimas quas immolabat in domo Domini non erat præ stupore ultra in ea spiritus (Liber II Paralipomenon 9, 4)

  • at ille intulit volumen ad regem et nuntiavit ei dicens omnia quæ dedisti in manu servorum tuorum ecce conplentur (Liber II Paralipomenon 34, 16)

  • filii servorum Salomonis filii Sotei filii Suphereth filii Pharuda (Liber Esdrae 2, 55)

  • omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo (Liber Esdrae 2, 58)

  • quæ præcepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens terram ad quam vos ingredimini ut possideatis eam terra inmunda est juxta inmunditiam populorum ceterarumque terrarum abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua (Liber Esdrae 9, 11)

  • obsecro Domine sit auris tua adtendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc ego enim eram pincerna regis (Liber Nehemiae 1, 11)

  • filii servorum Salomonis filii Sotai filii Sophereth filii Pherida (Liber Nehemiae 7, 57)

  • omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo (Liber Nehemiae 7, 60)

  • hii sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Juda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israël sacerdotes Levitæ Nathinnei et filii servorum Salomonis (Liber Nehemiae 11, 3)

  • redimet Dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eum (Liber Psalmorum 33, 23)

  • et semen servorum ejus possidebunt eam et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea (Liber Psalmorum 68, 37)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina