pronađen 131 Rezultati za: rest on Septimo die servare sabbati

  • conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat (Liber Genesis 2, 2)

  • et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret (Liber Genesis 2, 3)

  • requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniæ (Liber Genesis 8, 4)

  • veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen (Liber Genesis 19, 32)

  • septem diebus vesceris azymis et in die septimo erit sollemnitas Domini (Liber Exodus 13, 6)

  • qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quæ coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane (Liber Exodus 16, 23)

  • sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenietur (Liber Exodus 16, 26)

  • videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo (Liber Exodus 16, 29)

  • et sabbatizavit populus die septimo (Liber Exodus 16, 30)

  • memento ut diem sabbati sanctifices (Liber Exodus 20, 8)

  • septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua jumentum tuum et advena qui est intra portas tuas (Liber Exodus 20, 10)

  • sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram et mare et omnia quæ in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum (Liber Exodus 20, 11)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina