pronađen 105 Rezultati za: quicquam

  • quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum (Liber Ecclesiastes 2, 19)

  • didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quæ fecit Deus ut timeatur (Liber Ecclesiastes 3, 14)

  • qui custodit præceptum non experietur quicquam mali tempus et responsionem cor sapientis intellegit (Liber Ecclesiastes 8, 5)

  • opera omnis carnis coram illo et non est quicquam absconditum ab oculis ejus (Liber Ecclesiasticus 39, 24)

  • omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam deesse (Liber Ecclesiasticus 42, 25)

  • ecce dies venient et auferentur omnia quæ in domo tua sunt et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus (Liber Isaiae 39, 6)

  • et dixit rex Sedecias ecce ipse in manibus vestris est nec enim fas est regem vobis quicquam negare (Liber Ieremiae 38, 5)

  • dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam (Liber Ieremiae 42, 4)

  • et nunc hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël quare vos facitis malum grande contra animas vestras ut intereat ex vobis vir et mulier parvulus et lactans de medio Judæ nec relinquatur vobis quicquam residuum (Liber Ieremiae 44, 7)

  • venite ad eam ab extremis finibus aperite ut exeant qui conculcent eam tollite de via lapides et redigite in acervos et interficite eam nec sit quicquam reliquum (Liber Ieremiae 50, 26)

  • pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit in mandatis vitæ ambulaverit nec fecerit quicquam iniustum vita vivet et non morietur (Prophetia Ezechielis 33, 15)

  • cumque ingredientur portas atrii interioris vestibus lineis induentur nec ascendet super eos quicquam laneum quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus (Prophetia Ezechielis 44, 17)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina