pronađen 861 Rezultati za: quasi

  • in die illo erit quod super frenum equi est sanctum Domino et erunt lebetes in domo Domini quasi fialæ coram altari (Prophetia Zachariae 14, 20)

  • et quis poterit cogitare diem adventus ejus et quis stabit ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum (Prophetia Malachiae 3, 2)

  • et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia (Prophetia Malachiae 3, 3)

  • ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus exercituum quæ non relinquet eis radicem et germen (Prophetia Malachiae 4, 1)

  • et stupebant super doctrina ejus erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribæ (Evangelium secundum Marcum 1, 22)

  • alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis (Evangelium secundum Marcum 6, 15)

  • erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos (Evangelium secundum Marcum 8, 9)

  • qui responderunt illi dicentes Johannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis (Evangelium secundum Marcum 8, 28)

  • mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam (Evangelium secundum Lucam 1, 56)

  • et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Joseph qui fuit Heli (Evangelium secundum Lucam 3, 23)

  • dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius (Evangelium secundum Lucam 16, 1)

  • dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus (Evangelium secundum Lucam 22, 52)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina