pronađen 41 Rezultati za: præcipio

  • sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum offeres hostias et facies quæcumque præcipio tibi (Liber Deuteronomii 12, 14)

  • observa et audi omnia quæ ego præcipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 12, 28)

  • quod præcipio tibi hoc tantum facito Domino nec addas quicquam nec minuas (Liber Deuteronomii 12, 32)

  • quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia præcepta ejus quæ ego præcipio tibi hodie ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 13, 18)

  • si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universa quæ jussit et quæ ego hodie præcipio tibi benedicet tibi ut pollicitus est (Liber Deuteronomii 15, 5)

  • non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ idcirco ego præcipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi qui tecum versatur in terra (Liber Deuteronomii 15, 11)

  • idcirco præcipio tibi ut tres civitates æqualis inter se spatii dividas (Liber Deuteronomii 19, 7)

  • si tamen custodieris mandata ejus et feceris quæ hodie præcipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus omni tempore addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis (Liber Deuteronomii 19, 9)

  • memento quod servieris in Ægypto et eruerit te Dominus Deus tuus inde idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem (Liber Deuteronomii 24, 18)

  • præcepit autem Moses et seniores Israël populo dicentes custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie (Liber Deuteronomii 27, 1)

  • quando ergo transieritis Jordanem erige lapides quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal et levigabis calce (Liber Deuteronomii 27, 4)

  • audies vocem ejus et facies mandata atque justitias quas ego præcipio tibi (Liber Deuteronomii 27, 10)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina