pronađen 50 Rezultati za: potens

  • magnus est judex et potens est in honore et non est major illo qui timet Deum (Liber Ecclesiasticus 10, 27)

  • misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram (Liber Ecclesiasticus 16, 12)

  • notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso (Liber Ecclesiasticus 21, 8)

  • dixit enim in fortitudine manus meæ feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum deprædatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes (Liber Isaiae 10, 13)

  • qui facis misericordiam in milibus et reddes iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos fortissime magne potens Dominus exercituum nomen tibi (Liber Ieremiae 32, 18)

  • Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo. (Prophetia Danielis 2, 10)

  • quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus (Evangelium secundum Lucam 1, 49)

  • quibus ille dixit quæ et dixerunt de Jesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo (Evangelium secundum Lucam 24, 19)

  • et eruditus est Moses omni sapientia Ægyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis (Actus Apostolorum 7, 22)

  • et surgens abiit et ecce vir æthiops eunuchus potens Candacis reginæ Æthiopum qui erat super omnes gazas ejus venerat adorare in Hierusalem (Actus Apostolorum 8, 27)

  • Judæus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis (Actus Apostolorum 18, 24)

  • et nunc commendo vos Deo et verbo gratiæ ipsius qui potens est ædificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus (Actus Apostolorum 20, 32)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina