pronađen 199 Rezultati za: organization in templum ministerium

  • tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio (Actus Apostolorum 21, 26)

  • viri israhelitæ adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum (Actus Apostolorum 21, 28)

  • viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso quem æstimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus (Actus Apostolorum 21, 29)

  • commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausæ sunt januæ (Actus Apostolorum 21, 30)

  • qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus (Actus Apostolorum 24, 6)

  • Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Judæorum neque in templum neque in Cæsarem quicquam peccavi (Actus Apostolorum 25, 8)

  • vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo (Epistula ad Romanos 11, 13)

  • sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina (Epistula ad Romanos 12, 7)

  • nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis (Epistula I ad Corinthios 3, 16)

  • si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos (Epistula I ad Corinthios 3, 17)

  • an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri (Epistula I ad Corinthios 6, 19)

  • obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanæ et Fortunati quoniam sunt primitiæ Achajæ et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos (Epistula I ad Corinthios 16, 15)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina