pronađen 221 Rezultati za: opus praemium
Anna vero uxor ejus ibat ad textrinum opus cotidie et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat (Liber Thobis 2, 19)
numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves (Liber Iob 10, 3)
alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad prædam præparant panem liberis (Liber Iob 24, 5)
opus enim hominis reddet ei et juxta vias singulorum restituet (Liber Iob 34, 11)
qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum ejus sunt universi (Liber Iob 34, 19)
memento quod ignores opus ejus de quo cecinerunt viri (Liber Iob 36, 24)
Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis (Liber Psalmorum 43, 2)
et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige (Liber Psalmorum 89, 17)
exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum (Liber Psalmorum 103, 23)
hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam (Liber Psalmorum 108, 20)
confessio et magnificentia opus ejus et justitia ejus manet in sæculum sæculi (Liber Psalmorum 110, 3)
et persecuti sunt filios superbiæ et prosperatum est opus in manu eorum (Liber I Maccabaeorum 2, 47)