pronađen 6486 Rezultati za: non
in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est justus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum (Epistula I Ioannis 3, 10)
non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera ejus maligna erant fratris autem ejus justa (Epistula I Ioannis 3, 12)
nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte (Epistula I Ioannis 3, 14)
omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in se manentem (Epistula I Ioannis 3, 15)
filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate (Epistula I Ioannis 3, 18)
carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum (Epistula I Ioannis 3, 21)
et omnis spiritus qui solvit Jesum ex Deo non est et hoc est antichristi quod audistis quoniam venit et nunc jam in mundo est (Epistula I Ioannis 4, 3)
nos ex Deo sumus qui novit Deum audit nos qui non est ex Deo non audit nos in hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris (Epistula I Ioannis 4, 6)
qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est (Epistula I Ioannis 4, 8)
in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris (Epistula I Ioannis 4, 10)
timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor pœnam habet qui autem timet non est perfectus in caritate (Epistula I Ioannis 4, 18)
si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit mendax est qui enim non diligit fratrem suum quem vidit Deum quem non vidit quomodo potest diligere (Epistula I Ioannis 4, 20)