pronađen 232 Rezultati za: nolite
et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini (Evangelium secundum Lucam 17, 23)
Jesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 18, 16)
qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos (Evangelium secundum Lucam 21, 8)
cum autem audieritis prœlia et seditiones nolite terreri oportet primum hæc fieri sed non statim finis (Evangelium secundum Lucam 21, 9)
conversus autem ad illas Jesus dixit filiæ Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros (Evangelium secundum Lucam 23, 28)
dum hæc autem loquuntur Jesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere (Evangelium secundum Lucam 24, 36)
et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis (Evangelium secundum Ioannem 2, 16)
nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem ejus (Evangelium secundum Ioannem 5, 28)
nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis (Evangelium secundum Ioannem 5, 45)
ille autem dicit eis ego sum nolite timere (Evangelium secundum Ioannem 6, 20)
respondit ergo Jesus et dixit eis nolite murmurare in invicem (Evangelium secundum Ioannem 6, 43)
nolite judicare secundum faciem sed justum judicium judicate (Evangelium secundum Ioannem 7, 24)