pronađen 568 Rezultati za: neque
nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes (Epistula ad Philippenses 2, 3)
verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi (Epistula ad Philippenses 2, 16)
ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris (Epistula ad Colossenses 2, 21)
exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 3)
neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiæ Deus testis est (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 5)
nec quærentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 6)
ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et prædiximus vobis et testificati sumus (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 6)
omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 5)
ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 2)
neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 8)
neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei quæ est in fide (Epistula I ad Timotheum 1, 4)
volentes esse legis doctores non intellegentes neque quæ loquuntur neque de quibus adfirmant (Epistula I ad Timotheum 1, 7)