pronađen 24 Rezultati za: lux firmamentum
dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis (Liber Genesis 1, 6)
et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quæ erant sub firmamento ab his quæ erant super firmamentum et factum est ita (Liber Genesis 1, 7)
vocavitque Deus firmamentum cælum et factum est vespere et mane dies secundus (Liber Genesis 1, 8)
prævenit me in die adflictionis meæ et factus est Dominus firmamentum meum (Liber II Samuelis 22, 19)
Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meæ et susceptor meus (Liber Psalmorum 17, 3)
cæli enarrant gloriam Dei et opera manuum ejus adnuntiat firmamentum (Liber Psalmorum 18, 2)
firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis (Liber Psalmorum 24, 14)
esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu (Liber Psalmorum 70, 3)
erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus ejus et florebunt de civitate sicut fænum terræ (Liber Psalmorum 71, 16)
quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum (Liber Psalmorum 72, 4)
et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit (Liber Psalmorum 104, 16)
et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum (Liber I Maccabaeorum 2, 43)