pronađen 6207 Rezultati za: ita
Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas ejus in nobis perfecta est (Epistula I Ioannis 4, 12)
et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo (Epistula I Ioannis 4, 16)
in hoc perfecta est caritas nobiscum ut fiduciam habeamus in die judicii quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo (Epistula I Ioannis 4, 17)
timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor pœnam habet qui autem timet non est perfectus in caritate (Epistula I Ioannis 4, 18)
hæc est enim caritas Dei ut mandata ejus custodiamus et mandata ejus gravia non sunt (Epistula I Ioannis 5, 3)
hic est qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas (Epistula I Ioannis 5, 6)
et hoc est testimonium quoniam vitam æternam dedit nobis Deus et hæc vita in Filio ejus est (Epistula I Ioannis 5, 11)
qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet (Epistula I Ioannis 5, 12)
hæc scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam qui creditis in nomine Filii Dei (Epistula I Ioannis 5, 13)
qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget (Epistula I Ioannis 5, 16)
omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem (Epistula I Ioannis 5, 17)
et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio ejus hic est verus Deus et vita æterna (Epistula I Ioannis 5, 20)