pronađen 240 Rezultati za: in regnum
dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti (Evangelium secundum Lucam 19, 12)
tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum (Evangelium secundum Lucam 21, 10)
ita et vos cum videritis hæc fieri scitote quoniam prope est regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 21, 31)
dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat (Evangelium secundum Lucam 22, 18)
et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum (Evangelium secundum Lucam 22, 29)
et dicebat ad Jesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum (Evangelium secundum Lucam 23, 42)
hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Judææ qui expectabat et ipse regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 23, 51)
respondit Jesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei (Evangelium secundum Ioannem 3, 3)
respondit Jesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei (Evangelium secundum Ioannem 3, 5)
respondit Jesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Judæis nunc autem meum regnum non est hinc (Evangelium secundum Ioannem 18, 36)
igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israël (Actus Apostolorum 1, 6)
confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Actus Apostolorum 14, 21)