pronađen 356 Rezultati za: fuerit
magister Moses nobis scripsit ut si cujus frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater ejus uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo (Evangelium secundum Marcum 12, 19)
et cum duxerint vos tradentes nolite præcogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus (Evangelium secundum Marcum 13, 11)
a ficu autem discite parabolam cum jam ramus ejus tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit æstas (Evangelium secundum Marcum 13, 28)
amen dico vobis ubicumque prædicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit hæc narrabitur in memoriam ejus (Evangelium secundum Marcum 14, 9)
qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur (Evangelium secundum Marcum 16, 16)
venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc jejunabunt in illis diebus (Evangelium secundum Lucam 5, 35)
et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me (Evangelium secundum Lucam 7, 23)
et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur (Evangelium secundum Lucam 10, 6)
lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit (Evangelium secundum Lucam 11, 34)
si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te (Evangelium secundum Lucam 11, 36)
dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei (Evangelium secundum Lucam 12, 8)
et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens pænitet me dimitte illi (Evangelium secundum Lucam 17, 4)