pronađen 265 Rezultati za: fornicata idololatria Moab et sacrificium

  • si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit (Liber Numeri 9, 13)

  • offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similæ decimam partem œphi conspersæ oleo quod mensuram habebit quartam partem hin (Liber Numeri 15, 4)

  • et arietis erit sacrificium similæ duarum decimarum quæ conspersa sit oleo tertiæ partis hin (Liber Numeri 15, 6)

  • oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium ejus ac liba ut cærimoniæ postulant hircumque pro peccato (Liber Numeri 15, 24)

  • hæc ergo accipies de his quæ sanctificantur et oblata sunt Domino omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro peccato atque delicto redditur mihi et cedet in sancta sanctorum tuum erit et filiorum tuorum (Liber Numeri 18, 9)

  • unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam (Liber Numeri 21, 11)

  • quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quæ est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos (Liber Numeri 21, 13)

  • de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum (Liber Numeri 21, 20)

  • urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quæ dicionis illius fuerat usque Arnon (Liber Numeri 21, 26)

  • væ tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios ejus in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon (Liber Numeri 21, 29)

  • profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Jordanem Hierichus sita est (Liber Numeri 22, 1)

  • dixit ad majores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab (Liber Numeri 22, 4)


“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina