pronađen 195 Rezultati za: fecerunt

  • addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia fecerunt malum in conspectu ejus (Liber Iudicum 3, 12)

  • fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manu Madian septem annis (Liber Iudicum 6, 1)

  • nec fecerunt misericordiam cum domo Hierobbaal Gedeon juxta omnia bona quæ fecerat Israheli (Liber Iudicum 8, 35)

  • filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum (Liber Iudicum 10, 6)

  • rursumque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis (Liber Iudicum 13, 1)

  • descenderunt ergo tria milia virorum de Juda ad specum silicis Ætham dixeruntque ad Samson nescis quod Philisthim imperent nobis quare hoc facere voluisti quibus ille ait sicut fecerunt mihi feci eis (Liber Iudicum 15, 11)

  • quem cum adprehendissent Philisthim statim eruerunt oculos ejus et duxerunt Gazam vinctum catenis et clausum in carcere molere fecerunt (Liber Iudicum 16, 21)

  • fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas quæ lactabant vitulos junxerunt ad plaustrum vitulosque earum concluserunt domi (Liber I Samuelis 6, 10)

  • juxta omnia opera sua quæ fecerunt a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi (Liber I Samuelis 8, 8)

  • et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino et lætatus est ibi Saul et cuncti viri Israël nimis (Liber I Samuelis 11, 15)

  • videntes autem universi reges qui erant in præsidio Adadezer victos se ab Israël fecerunt pacem cum Israël et servierunt eis timueruntque Syri auxilium præbere filiis Ammon (Liber II Samuelis 10, 19)

  • fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut præceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt (Liber II Samuelis 13, 29)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina