pronađen 229 Rezultati za: faciam

  • et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi patribus eorum sic tamen si custodierint opere omnia quæ præcepi eis et universam legem quam mandavit eis servus meus Moses (Liber II Regum 21, 8)

  • dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere hæc fecerunt tres robustissimi (Liber I Paralipomenon 11, 19)

  • dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas præstitit enim pater ejus mihi gratiam misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon (Liber I Paralipomenon 19, 2)

  • vade et loquere ad David et dic hæc dicit Dominus trium tibi optionem do unum quod volueris elige et faciam tibi (Liber I Paralipomenon 21, 10)

  • filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus (Liber I Paralipomenon 22, 9)

  • locutusque est juxta juvenum voluntatem pater meus grave vobis inposuit jugum quod ego gravius faciam pater meus cecidit vos flagellis ego vero cædam scorpionibus (Liber II Paralipomenon 10, 14)

  • et movere non faciam pedem Israël de terra quam tradidi patribus eorum ita dumtaxat si custodierint facere quæ præcepi eis cunctamque legem et cærimonias atque judicia per manum Mosi (Liber II Paralipomenon 33, 8)

  • tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quæcumque præcepisti mihi faciam pater (Liber Thobis 5, 1)

  • omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum faciam quicquid autem illi placuerit hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ (Liber Iudith 12, 14)

  • peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis (Liber Iob 7, 20)

  • quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus et cum quæsierit quid respondebo illi (Liber Iob 31, 14)

  • neque profanabo testamentum meum et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita (Liber Psalmorum 88, 35)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina