pronađen 23 Rezultati za: exclamavit

  • cum autem vidisset mulier Samuhelem exclamavit voce magna et dixit ad Saul quare inposuisti mihi tu es enim Saul (Liber I Samuelis 28, 12)

  • et exclamavit Abner ad Joab et ait num usque ad internicionem tuus mucro desæviet an ignoras quod periculosa sit desperatio usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos (Liber II Samuelis 2, 26)

  • et exclamavit mulier sapiens de civitate audite audite dicite Joab adpropinqua huc et loquar tecum (Liber II Samuelis 20, 16)

  • et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare altare hæc dicit Dominus ecce filius nascetur domui David Josias nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui nunc in te tura succendunt et ossa hominum incendet super te (Liber I Regum 13, 2)

  • et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Juda dicens hæc dicit Dominus quia inobœdiens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum quod præcepit tibi Dominus Deus tuus (Liber I Regum 13, 21)

  • cum ergo vidissent principes curruum Josaphat suspicati sunt quod ipse esset rex Israël et impetu facto pugnabant contra eum et exclamavit Josaphat (Liber I Regum 22, 32)

  • cumque rex Israël transiret per murum mulier exclamavit ad eum dicens salva me domine mi rex (Liber II Regum 6, 26)

  • et exclamavit Matthathias voce magna dicens omnis qui zelum habet legis statuens testamentum exeat post me (Liber I Maccabaeorum 2, 27)

  • Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldæos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit. (Prophetia Danielis 5, 7)

  • Et exclamavit voce magna Susanna exclamaverunt autem et senes adversus eam. (Prophetia Danielis 13, 24)

  • Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, (Prophetia Danielis 13, 42)

  • Et exclamavit voce magna Mundus ego sum a sanguine huius. (Prophetia Danielis 13, 46)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina