pronađen 44 Rezultati za: exaudi

  • dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem deprecationis meæ (Liber Psalmorum 139, 7)

  • psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meæ cum clamavero ad te (Liber Psalmorum 140, 1)

  • psalmus David quando filius eum persequebatur Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua justitia (Liber Psalmorum 142, 1)

  • velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum (Liber Psalmorum 142, 7)

  • da mercedem sustinentibus te ut prophetæ tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum (Liber Ecclesiasticus 36, 18)

  • exaudi Domine preces nostras et orationes nostras et educ nos propter te et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt (Liber Baruch 2, 14)

  • Nunc ergo exaudi Deus noster orationem servi tui, et preces eius et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum. (Prophetia Danielis 9, 17)

  • Exaudi Domine, placare Domine attende et fac ne moreris propter temetipsum Deus meus quia nomen tuum invocatum est super civitatem, et super populum tuum. (Prophetia Danielis 9, 19)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina