pronađen 457 Rezultati za: esset

  • cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod angelus Dei esset (Liber Iudicum 13, 16)

  • septem igitur diebus convivii flebat apud eum tandemque die septimo cum ei molesta esset exposuit quæ statim indicavit civibus suis (Liber Iudicum 14, 17)

  • latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei expectantibus clamavitque ad eum Philisthim super te Samson qui rupit vincula quomodo si rumpat quis filum de stuppæ tortum putamine cum odorem ignis acceperit et non est cognitum in quo esset fortitudo ejus (Liber Iudicum 16, 9)

  • cumque molesta ei esset et per multos dies jugiter adhereret spatium ad quietem non tribuens defecit anima ejus et ad mortem usque lassata est (Liber Iudicum 16, 16)

  • videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum misit ad principes Philisthinorum atque mandavit ascendite adhuc semel quia nunc mihi aperuit cor suum qui ascenderunt adsumpta pecunia quam promiserant (Liber Iudicum 16, 18)

  • quam cum esset ingressus arripuit gladium et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens misit in omnes terminos Israël (Liber Iudicum 19, 29)

  • nec latuit filios Beniamin quod ascendissent filii Israël in Maspha interrogatusque Levita maritus mulieris interfectæ quomodo tantum scelus perpetratum esset (Liber Iudicum 20, 3)

  • dixitque ei socrus ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus sit benedictus qui misertus est tui indicavitque ei apud quem esset operata et nomen dixit viri quod Booz vocaretur (Liber Ruth 2, 19)

  • cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum venit abscondite et discoperto a pedibus ejus pallio se projecit (Liber Ruth 3, 7)

  • hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos et si quando alter alteri suo jure cedebat ut esset firma concessio solvebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo hoc erat testimonium cessionis in Israël (Liber Ruth 4, 7)

  • cum esset amaro animo oravit Dominum flens largiter (Liber I Samuelis 1, 10)

  • et cognovit universus Israël a Dan usque Bersabee quod fidelis Samuhel propheta esset Domini (Liber I Samuelis 3, 20)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina