pronađen 21 Rezultati za: divina potentia

  • mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi (Liber I Samuelis 28, 8)

  • tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes (Liber I Paralipomenon 29, 11)

  • tuæ divitiæ et tua est gloria tu dominaris omnium in manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium (Liber I Paralipomenon 29, 12)

  • ait Domine Deus patrum nostrorum tu es Deus in cælo et dominaris cunctis regnis gentium in manu tua est fortitudo et potentia nec quisquam tibi potest resistere (Liber II Paralipomenon 20, 6)

  • et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et in gloria quadrigarum suarum (Liber Iudith 1, 4)

  • præceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terræ exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subiugari (Liber Iudith 3, 13)

  • memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus sanctis orando dejecit (Liber Iudith 4, 13)

  • præparans montes in virtute tua accinctus potentia (Liber Psalmorum 64, 7)

  • tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua (Liber Psalmorum 88, 14)

  • Menelaus autem propter eorum qui in potentia erant avaritiam permanebat in potestate crescens in malitia et ad insidias civium (Liber II Maccabaeorum 4, 50)

  • hinc igitur cœpit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire divina admonitus plaga per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus (Liber II Maccabaeorum 9, 11)

  • scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia (Liber Sapientiae 9, 11)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina