pronađen 1163 Rezultati za: dat
similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam (Epistula I Petri 5, 5)
melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato (Epistula II Petri 2, 21)
per quæ ille tunc mundus aqua inundatus periit (Epistula II Petri 3, 6)
non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad pænitentiam reverti (Epistula II Petri 3, 9)
et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis (Epistula II Petri 3, 15)
vos igitur fratres præscientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate (Epistula II Petri 3, 17)
si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Jesu Filii ejus mundat nos ab omni peccato (Epistula I Ioannis 1, 7)
et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata ejus observemus (Epistula I Ioannis 2, 3)
qui dicit se nosse eum et mandata ejus non custodit mendax est in hoc veritas non est (Epistula I Ioannis 2, 4)
carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis (Epistula I Ioannis 2, 7)
iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebræ transeunt et lumen verum jam lucet (Epistula I Ioannis 2, 8)
et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata ejus custodimus et ea quæ sunt placita coram eo facimus (Epistula I Ioannis 3, 22)