pronađen 266 Rezultati za: aureum altare

  • tunc ædificavit Josue altare Domino Deo Israël in monte Hebal (Liber Iosue 8, 30)

  • sicut præceperat Moses famulus Domini filiis Israël et scriptum est in volumine legis Mosi altare de lapidibus inpolitis quos ferrum non tetigit et obtulit super eo holocausta Domino immolavitque pacificas victimas (Liber Iosue 8, 31)

  • cumque venissent ad tumulos Jordanis in terra Chanaan ædificaverunt juxta Jordanem altare infinitæ magnitudinis (Liber Iosue 22, 10)

  • quod cum audissent filii Israël et ad eos certi nuntii detulissent ædificasse filios Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse altare in terra Chanaan super Jordanis tumulos contra filios Israël (Liber Iosue 22, 11)

  • hæc mandat omnis populus Domini quæ est ista transgressio cur reliquistis Dominum Deum Israël ædificantes altare sacrilegum et a cultu illius recedentes (Liber Iosue 22, 16)

  • quod si putatis inmundam esse terram possessionis vestræ transite ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis ædificato altari præter altare Domini Dei vestri (Liber Iosue 22, 19)

  • fortissimus Deus Dominus fortissimus Deus Dominus ipse novit et Israël simul intelleget si prævaricationis animo hoc altare construximus non custodiat nos sed puniat in præsenti (Liber Iosue 22, 22)

  • et diximus extruamus nobis altare non in holocausta neque ad victimas offerendas (Liber Iosue 22, 26)

  • quod si voluerint dicere respondebunt eis ecce altare Domini quod fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificium sed in testimonium vestrum ac nostrum (Liber Iosue 22, 28)

  • absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino et ejus vestigia relinquamus extructo altari ad holocausta et sacrificia et victimas offerendas præter altare Domini Dei nostri quod extructum est ante tabernaculum ejus (Liber Iosue 22, 29)

  • vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare quod extruxerant Testimonium nostrum quod Dominus ipse sit Deus (Liber Iosue 22, 34)

  • ædificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud Domini pax usque in præsentem diem cum adhuc esset in Ephra quæ est familiæ Ezri (Liber Iudicum 6, 24)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina