pronađen 2042 Rezultati za: Vocavit Deus
et reddidi eis sermonem dixique ad eos Deus cæli ipse nos juvat et nos servi ejus sumus surgamus et ædificemus vobis autem non est pars et justitia et memoria in Hierusalem (Liber Nehemiae 2, 20)
audi Deus noster quia facti sumus despectio converte obprobrium super caput eorum et da eos in despectionem in terra captivitatis (Liber Nehemiae 4, 4)
factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum (Liber Nehemiae 4, 15)
in loco quocumque audieritis clangorem tubæ illuc concurrite ad nos Deus noster pugnabit pro nobis (Liber Nehemiae 4, 20)
insuper et sinum meum excussi et dixi sic excutiat Deus omnem virum qui non conpleverit verbum istud de domo sua et de laboribus suis sic excutiatur et vacuus fiat et dixit universa multitudo amen et laudaverunt Deum fecit ergo populus sicut dictum erat (Liber Nehemiae 5, 13)
memento mei Deus meus in bonum secundum omnia quæ feci populo huic (Liber Nehemiae 5, 19)
et intellexi quod Deus non misisset eum sed quasi vaticinans locutus esset ad me et Tobia et Sanaballat conduxissent eum (Liber Nehemiae 6, 12)
dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo (Liber Nehemiae 7, 5)
tu ipse Domine Deus qui elegisti Abram et eduxisti eum de igne Chaldeorum et posuisti nomen ejus Abraham (Liber Nehemiae 9, 7)
et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum quæ feceras eis et induraverunt cervices suas et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam quasi per contentionem tu autem Deus propitius clemens et misericors longanimis et multæ miserationis non dereliquisti eos (Liber Nehemiae 9, 17)
et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem et dixissent iste est Deus tuus qui eduxit te de Ægypto feceruntque blasphemias magnas (Liber Nehemiae 9, 18)
in misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptione nec dereliquisti eos quoniam Deus miserationum et clemens tu es (Liber Nehemiae 9, 31)