pronađen 2042 Rezultati za: Vocavit Deus
Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis quia tibi Deus dedit honorem senectutis. (Prophetia Danielis 13, 50)
Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius (Prophetia Danielis 13, 52)
Et dixit rex ad eum Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat, et bibat quotidie? (Prophetia Danielis 14, 5)
Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini. (Prophetia Danielis 14, 7)
Et dixit rex Danieli Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens adora ergo eum. (Prophetia Danielis 14, 23)
Dixitque Daniel Dominum Deum meum adoro quia ipse est Deus vivens iste autem non est Deus vivens. (Prophetia Danielis 14, 24)
Et clamavit Habacuc, dicens Daniel serve Dei, tolle prandium, quod misit tibi Deus. (Prophetia Danielis 14, 36)
Et ait Daniel Recordatus es mei Deus, et non dereliquisti diligentes te. (Prophetia Danielis 14, 37)
Et exclamavit voce magna rex, dicens Magnus es Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum. (Prophetia Danielis 14, 40)
me invocabunt Deus meus cognovimus te Israël (Prophetia Osee 8, 2)
quia ex Israël et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ (Prophetia Osee 8, 6)
abiciet eos Deus meus quia non audierunt eum et erunt vagi in nationibus (Prophetia Osee 9, 17)