pronađen 1201 Rezultati za: Vobis

  • seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et ejus quæ in futuro revelanda est gloriæ communicator (Epistula I Petri 5, 1)

  • pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie (Epistula I Petri 5, 2)

  • omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis (Epistula I Petri 5, 7)

  • per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state (Epistula I Petri 5, 12)

  • salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christo (Epistula I Petri 5, 14)

  • gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri (Epistula II Petri 1, 2)

  • hæc enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione (Epistula II Petri 1, 8)

  • sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et salvatoris Jesu Christi (Epistula II Petri 1, 11)

  • non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam sed speculatores facti illius magnitudinis (Epistula II Petri 1, 16)

  • fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem (Epistula II Petri 2, 1)

  • et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus judicium jam olim non cessat et perditio eorum non dormitat (Epistula II Petri 2, 3)

  • hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem (Epistula II Petri 3, 1)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina