pronađen 1201 Rezultati za: Vobis
si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi ego autem vobis parco (Epistula I ad Corinthios 7, 28)
porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem præbeat sine inpedimento Dominum observandi (Epistula I ad Corinthios 7, 35)
si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino (Epistula I ad Corinthios 9, 2)
si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus (Epistula I ad Corinthios 9, 11)
si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam (Epistula I ad Corinthios 10, 27)
laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis præcepta mea tenetis (Epistula I ad Corinthios 11, 2)
primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo (Epistula I ad Corinthios 11, 18)
nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis (Epistula I ad Corinthios 11, 19)
convenientibus ergo vobis in unum jam non est dominicam cenam manducare (Epistula I ad Corinthios 11, 20)
numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo (Epistula I ad Corinthios 11, 22)
ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur accepit panem (Epistula I ad Corinthios 11, 23)
et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem (Epistula I ad Corinthios 11, 24)