pronađen 1201 Rezultati za: Vobis
considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis (Evangelium secundum Lucam 12, 27)
verumtamen quærite regnum Dei et hæc omnia adicientur vobis (Evangelium secundum Lucam 12, 31)
nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum (Evangelium secundum Lucam 12, 32)
vendite quæ possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in cælis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit (Evangelium secundum Lucam 12, 33)
beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod præcinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis (Evangelium secundum Lucam 12, 37)
vere dico vobis quia supra omnia quæ possidet constituet illum (Evangelium secundum Lucam 12, 44)
putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem (Evangelium secundum Lucam 12, 51)
quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est (Evangelium secundum Lucam 12, 57)
non dico vobis sed nisi pænitentiam habueritis omnes similiter peribitis (Evangelium secundum Lucam 13, 3)
non dico vobis sed si non pænitentiam egeritis omnes similiter peribitis (Evangelium secundum Lucam 13, 5)
contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quærunt intrare et non poterunt (Evangelium secundum Lucam 13, 24)
cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis (Evangelium secundum Lucam 13, 25)