pronađen 1201 Rezultati za: Vobis
amen dico vobis ubicumque prædicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus (Evangelium secundum Matthaeum 26, 13)
et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos (Evangelium secundum Matthaeum 26, 15)
et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est (Evangelium secundum Matthaeum 26, 21)
dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei (Evangelium secundum Matthaeum 26, 29)
dicit illi Jesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus cæli (Evangelium secundum Matthaeum 26, 64)
quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis (Evangelium secundum Matthaeum 26, 66)
congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Jesum qui dicitur Christus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 17)
respondens autem præses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban (Evangelium secundum Matthaeum 27, 21)
et cito euntes dicite discipulis ejus quia surrexit et ecce præcedit vos in Galilæam ibi eum videbitis ecce prædixi vobis (Evangelium secundum Matthaeum 28, 7)
docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi (Evangelium secundum Matthaeum 28, 20)
amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiæ quibus blasphemaverint (Evangelium secundum Marcum 3, 28)
et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt (Evangelium secundum Marcum 4, 11)