pronađen 1201 Rezultati za: Vobis
et remittemus vobis præstationes multas et dabimus vobis donationes (Liber I Maccabaeorum 10, 28)
et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meæ relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Juda et a tribus civitatibus quæ additæ sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus (Liber I Maccabaeorum 10, 30)
exemplum epistulæ quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis misimus ad vos ut sciretis (Liber I Maccabaeorum 11, 31)
maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam ne forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora transierunt ex quo misistis ad nos (Liber I Maccabaeorum 12, 10)
noluimus ergo vobis molesti esse neque ceteris sociis et amicis nostris in his prœliis (Liber I Maccabaeorum 12, 14)
mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos et salutent vos ut reddant vobis epistulas nostras de innovatione fraternitatis nostræ (Liber I Maccabaeorum 12, 17)
sed et nos rescripsimus vobis pecora nostra et possessiones nostræ vestræ sunt et vestra nostra mandavimus itaque hæc nuntiari vobis (Liber I Maccabaeorum 12, 23)
coronam auream et bæn quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus (Liber I Maccabaeorum 13, 37)
quæcumque enim constituimus vobis constant munitiones quas ædificastis sint vobis (Liber I Maccabaeorum 13, 38)
et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur et sit inter nos pax (Liber I Maccabaeorum 13, 40)
benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui quod est ad Abraham et Isaac et Jacob servorum suorum fidelium (Liber II Maccabaeorum 1, 2)
et det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis ejus voluntatem corde magno et animo volente (Liber II Maccabaeorum 1, 3)