pronađen 497 Rezultati za: Viri
et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem (Liber I Maccabaeorum 11, 21)
et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem et transfretavit primus et viderunt eum viri et transierunt post eum (Liber I Maccabaeorum 16, 6)
quædam vero esse Hircani Tobiæ viri valde eminentis in his quæ detulerat impius Simon universa autem argenti talenta quadringenta esse et auri ducenta (Liber II Maccabaeorum 3, 11)
considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Judæis circa Heliodorum consummatam obtulit pro salute viri hostiam salutarem (Liber II Maccabaeorum 3, 32)
ob quam causam non solum Judæi sed et aliæ quoque nationes indignabantur et moleste ferebant de nece tanti viri iniusta (Liber II Maccabaeorum 4, 35)
et cum venisset rex Tyrum ad ipsum negotium detulerunt missi viri tres a senioribus (Liber II Maccabaeorum 4, 44)
hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant adferri carnes quibus vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus (Liber II Maccabaeorum 6, 21)
sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Judæis præstantes (Liber II Maccabaeorum 10, 29)
inde cum abissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum commiserunt cum eo Arabes quinque milia viri et equites quingenti (Liber II Maccabaeorum 12, 10)
pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit (Liber Proverbiorum 6, 26)
quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ (Liber Proverbiorum 6, 34)
o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum (Liber Proverbiorum 8, 4)