pronađen 2185 Rezultati za: Vir
sumptis itaque pro numero cibariis et tubis omnem reliquam multitudinem abire præcepit ad tabernacula sua et ipse cum trecentis viris se certamini dedit castra autem Madian erant subter in valle (Liber Iudicum 7, 8)
respondit is cui loquebatur non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Joas viri Israhelitæ tradidit Deus in manu ejus Madian et omnia castra ejus (Liber Iudicum 7, 14)
divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas in manibus eorum lagœnasque vacuas ac lampadas in medio lagœnarum (Liber Iudicum 7, 16)
ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui erant cum eo in parte castrorum incipientibus vigiliis noctis mediæ et custodibus suscitatis cœperunt bucinis clangere et conplodere inter se lagœnas (Liber Iudicum 7, 19)
et nihilominus insistebant trecenti viri bucinis personantes inmisitque Dominus gladium in omnibus castris et mutua se cæde truncabant (Liber Iudicum 7, 22)
fugientes usque Bethseta et crepidinem Abelmeula in Tebbath conclamantes autem viri Israël de Nepthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian (Liber Iudicum 7, 23)
adprehensosque duos viros Madian Oreb et Zeb interfecit Oreb in petra Oreb Zeb vero in torculari Zeb et persecuti sunt Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Jordanis (Liber Iudicum 7, 25)
dixeruntque ad eum viri Ephraim quid est hoc quod facere voluisti ut non nos vocares cum ad pugnam pergeres contra Madian jurgantes fortiter et prope vim inferentes (Liber Iudicum 8, 1)
cumque venisset Gedeon ad Jordanem transivit eum cum trecentis viris qui secum erant et præ lassitudine fugientes persequi non poterant (Liber Iudicum 8, 4)
dixitque ad viros Soccoth date obsecro panes populo qui mecum est quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian (Liber Iudicum 8, 5)
et inde conscendens venit in Phanuhel locutusque est ad viros ejus loci similia cui et illi responderunt sicut responderant viri Soccoth (Liber Iudicum 8, 8)
Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo quindecim milia enim viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum cæsis centum viginti milibus bellatorum et educentium gladium (Liber Iudicum 8, 10)