pronađen 2185 Rezultati za: Vir
huic autem erant filiæ quattuor virgines prophetantes (Actus Apostolorum 21, 9)
is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit hæc dicit Spiritus Sanctus virum cujus est zona hæc sic alligabunt in Hierusalem Judæi et tradent in manus gentium (Actus Apostolorum 21, 11)
hoc ergo fac quod tibi dicimus sunt nobis viri quattuor votum habentes super se (Actus Apostolorum 21, 23)
tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio (Actus Apostolorum 21, 26)
viri israhelitæ adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum (Actus Apostolorum 21, 28)
nonne tu es Ægyptius qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum (Actus Apostolorum 21, 38)
viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem (Actus Apostolorum 22, 1)
et dixit ego sum vir judæus natus Tarso Ciliciæ nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus juxta veritatem paternæ legis æmulator legis sicut et vos omnes estis hodie (Actus Apostolorum 22, 3)
qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres (Actus Apostolorum 22, 4)
Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Judæis (Actus Apostolorum 22, 12)
intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem (Actus Apostolorum 23, 1)
sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducæorum et altera Pharisæorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisæus sum filius Pharisæorum de spe et resurrectione mortuorum ego judicor (Actus Apostolorum 23, 6)