pronađen 2185 Rezultati za: Vir
omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus (Liber Proverbiorum 21, 2)
perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus ejus (Liber Proverbiorum 21, 8)
vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur (Liber Proverbiorum 21, 16)
testis mendax peribit vir obœdiens loquitur victoriam (Liber Proverbiorum 21, 28)
vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam (Liber Proverbiorum 21, 29)
qui seminat iniquitatem metet mala et virga iræ suæ consummabitur (Liber Proverbiorum 22, 8)
stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinæ fugabit eam (Liber Proverbiorum 22, 15)
noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso (Liber Proverbiorum 22, 24)
vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles (Liber Proverbiorum 22, 29)
noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur (Liber Proverbiorum 23, 13)
tu virga percuties eum et animam ejus de inferno liberabis (Liber Proverbiorum 23, 14)
ne æmuleris viros malos nec desideres esse cum eis (Liber Proverbiorum 24, 1)