Mosaico decorativo

pronađen 2185 Rezultati za: Vir

  • si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc et flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco vere sit Dei quædam virtus (Liber II Maccabaeorum 3, 38)

  • misit Jason facinorosus ab Hierosolymis viros peccatores portantes argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis quas postulaverunt hii qui adportaverant ne in sacrificiis erogarentur quia non oporteret sed in alios sumptus eas deputari (Liber II Maccabaeorum 4, 19)

  • ob quam causam non solum Judæi sed et aliæ quoque nationes indignabantur et moleste ferebant de nece tanti viri iniusta (Liber II Maccabaeorum 4, 35)

  • et cum venisset rex Tyrum ad ipsum negotium detulerunt missi viri tres a senioribus (Liber II Maccabaeorum 4, 44)

  • sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset Antiochus adsumptis Jason non minus mille viris repente adgressus est civitatem et civibus ad murum convolantibus ad ultimum adprehensa civitate Menelaus fugit in arcem (Liber II Maccabaeorum 5, 5)

  • fiebant ergo cædes juvenum ac seniorum mulierum et natorum exterminia virginumque et parvulorum neces (Liber II Maccabaeorum 5, 13)

  • igitur Eleazarus de primoribus scribarum vir ætate provectus et vultu decorus aperto ore hians conpellebatur carnem porcinam manducare (Liber II Maccabaeorum 6, 18)

  • hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant adferri carnes quibus vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus (Liber II Maccabaeorum 6, 21)

  • et iste quidem hoc modo vita decessit non solum juvenibus sed et universæ genti memoriam mortis suæ ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens (Liber II Maccabaeorum 6, 31)

  • Judas vero Macchabeus et qui cum illo erant introibant latenter in castella et convocantes cognatos et eos qui permanserant in judaismo adsumentes eduxerunt ad sex milia viros (Liber II Maccabaeorum 8, 1)

  • maxime autem noctibus ad hujuscemodi excursus ferebatur et fama virtutis ejus ubique diffundebatur (Liber II Maccabaeorum 8, 7)

  • videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius res ei prospere cedere ad Ptolomeum ducem Cœlesyriæ et Fœnicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis (Liber II Maccabaeorum 8, 8)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina