pronađen 405 Rezultati za: Verus Principes
tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores (Actus Apostolorum 4, 8)
dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent (Actus Apostolorum 4, 23)
adstiterunt reges terræ et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus (Actus Apostolorum 4, 26)
ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret (Actus Apostolorum 5, 24)
stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum (Actus Apostolorum 9, 21)
post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogæ ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite (Actus Apostolorum 13, 15)
qui enim habitabant Hierusalem et principes ejus hunc ignorantes et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur judicantes impleverunt (Actus Apostolorum 13, 27)
videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes (Actus Apostolorum 16, 19)
et cum non invenissent eos trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt (Actus Apostolorum 17, 6)
concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes hæc (Actus Apostolorum 17, 8)
qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum (Actus Apostolorum 23, 14)
adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judæorum adversus Paulum et rogabant eum (Actus Apostolorum 25, 2)